monumenta.ch > Ambrosius > 82
Ambrosius, De apologia David, § 81 <<<     >>> § 83

§ 82

1 nam quid sibi uult quod uir peccatum suum confitens de Sion et Hierusalem psallit dicens: benefac, domine, in bona uoluntate tua Sion, et aedificentur muri Hierusalem, nisi quia adcelerari ei placet ecclesiae congregationem per uocationem gentium, quae non ancillae filiis, sed liberae Hierusalem, illius quae in caelo est, fidei suae prosapiam toto orbe diffunderet et spiritalium saepta murorum doctrinae apostolicae adsertione fundaret?